FLORENTIA

FLORENTIA
FLORENTIA
urbs in Hertruria in umbil. fere Italiae, hodie clarissima, ex maximis Italiae, Tusciae primaria, aliquando Fluentin, quod ad Arni fluenta, a quo in duas partes inaequales, quadruplici ponte lapideo iunctas, dispescitur, exstructa sit, dicta; unde pop. Flnentini Catoni et Plin. l. 3. c. 5. qui nunc Florentini nomine magis auspicato vocantur, olim libera. Libertatem enim a Rodolpho Imp. 6000. aureis nummis redemerat, Platina, ac maximae partis Hetruriae Domina, nunc vero Reip. formam adhuc, sub magno tamen Duce, ex Medicaea familia, ab A. C. 1530. auctoritate Caroli V. qui Alexandrum Medicaeum, generum suum, primum Florentiae Ducem creavit, vide infra, servans. Archiep. ab A. C. 1421. Patria Leonis X. Clementis VII. Pii V. Leon. XI. etc. Italicae linguae metropolis, nisi quod paulo asperior pronuntiatio incolis. Unde proverbium: Linguae Toscana in bocca Romana. Equus Troianus virorum literis illustrium. Vide Hugolin. Verrinum Florent. illust. Poggium, Leon. Aretinum, Macchiavel. Hist. Florentina, Ammiratum, Villanum, Volaterranum, Leandrum Alberti, descr. Ital. p. 42. et seqq, edit. Venet. A. C. 1581. etc. Obsessi cives ab Henrico VII. Imp. hunc per Bernardum Monachum Dominicanum, veneno sub specie sacramenti propinato, peremêrunt, A. C. 1313. Naucler. gen. 13. quod adeo aegre Pisani tulêrunt, ut Florentinos tribus proeliis vicerint, Ioh. fratre Roberti Apuliae Regis trucidato, P. Aemil. l. 8. Valdensibus referta urbs fuit, circa A. C. 1320. quorum doctor tum inter alios Michael Cesennas: unde pulsi in Graecorum se diffudêre regiones. Anton. par. 3. tit. 21. c. 5. §. 1. A Gregorio XI. excommunicati, eius fulmina adeo non curarunt, ut illum paenituerit translatae Avenione Romam sedis. A. C. 1376. Sabellic. Hist. Cosmo Medicaeo, viro opulento, qui splendoris Medicaeae familiae fundamenta iecit, frustra restitêrunt cives. A. C. 1472. Puteanus in Hist. Medic. Hieroymus Savanarola, vir pius et divini zeli, quod acriter in abusus Papales inveheretur, hîc combustus est, A. C. 1494. Deditione capta urbs ab Carolo V. est, A. C. 1529. et Alexander Medices, Laurentii Urbini fil. nothus, Dux Florentiae creatus est, naturali ei filiâ Margaretâ elocatâ, quo septimo post anno ab Laurentio agnato proximo occiso, successit Cosmus remotior agnatus, cuius posteri hodieque feliciter imperant. Vide Thuan. l. 1. et 18. Ihist. Frid. Guicciard. comm. l. 1. Hîc Concilium, ab Eugenio IV. in Basil. concilio deposito, habitum, postquam Ferraria, ubi illud orsus erat, peste pulsusesset, A. C. 1439. Quo, praesente Ioh. Palaeologo, Imp. qui in Italiam venerat suppetias contra Turcam rogaturus, inter Graecos, et Latinos, de Processione Spititus S. ab Patre et Filio conventum, Bessarione duplici oratione defuncto, subscriptumqueve ab omnibus, Ephesino Ep. excepto. De Transubstantiatione lis indecisa mansit, nec mortuo ibi Patr. Iosepho, alium ab Pontifice eligi permissum a Graecis. Imo ipse consensus, ab Eccl. Graeca, reverso Imp. mox rescissus, Bulling. de Conc. l. 2. c. 10. Laonicus in Hist. Duravit usque ad A. C. 1442. Vide plura in Actis Concil. Trident. etc. Antea ibidem Concil. celebratum fuit. A. C. 1055. ab Victore II. contra Berengarium, praesente Henrico III. Imp. Villanus, Hist. Flor. l. 4. c. 15. Item A. C. 1105. contra Ep. Fluentium, qui Antichristum iam natum esse asseruit, etc. Vulgo Fiorenza. Vide Morerium, et Leandrum in Descript. Ital. Familiam Magnorum Ducum, quibus nunc subest. Vide infra ubi de Mediceis, et plura de statu Reip. huius, apud Georg. Horn. Orb. Imp. et Polit. Cimeliarchium Magni Duci, exacte describit Iac. Spon. Itin. Part. I. p. 60. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Florentia — Saltar a navegación, búsqueda Florentia País …   Wikipedia Español

  • Florentia — bezeichnet: in der Antike: das heutige Florenz eine Stadt in Gallia cispadana, heute Fiorenzuola d’Arda eine Stadt in Pannonien, heute Dunaszekcső in Ungarn Florentia Vienna, das heutige Wien Außerdem: eine Gemeinde in der französischen Region… …   Deutsch Wikipedia

  • Florentĭa — Florentĭa, 1) alter Name für Florenz (s.d. Gesch.); 2) Stadt in Gallia cisalpina am Padus; jetzt Fiorenzuolo …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Florentia — 46° 23′ 46″ N 5° 25′ 35″ E / 46.3961111111, 5.42638888889 …   Wikipédia en Français

  • Florentia — French commune nomcommune=Florentia caption= x=194 y=141 lat long=coord|46|23|46|N|5|25|35|E|region:FR type:city insee=39226 cp=39320 région=Franche Comté département=Jura arrondissement=Lons le Saunier canton=Saint Julien maire= mandat= alt mini …   Wikipedia

  • Florentia, S. (1) — 1S. Florentia, V. (20. Juni). Vom Lat. floreo = blühen etc.; florens = blühend etc. – Diese hl. Jungfrau, slorentia, frz. Ste Florence, aus einem angesehenen Geschlechte von Karthago entsprossen, die Schwester der hhl. Leander und Isidor, hatte… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Florentia, S. (2) — 2S. Florentia, (7. Juli), eine Jungfrau und Martyrin, welche mit der hl. Euphrosyna in einem Schleswiger Brevier vom J. 1512 als zur Gesellschaft der hl. Ursula gehörend aufgeführt wird. (II. 453.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Florentia, S. (3) — 3S. Florentia. (21. Oct.), eine Jungfrau und Martyrin in Sicilien. (El.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Florentia, S. (4) — 4S. Florentia, (10. Nov.), eine Martyrin, welche zur Zeit Diocletians beim Anblicke der unerschütterlichen Standhaftigkeit der hhl. Martyrer Tiberius und Modestus sich bekehrte und dann ihre Kämpfe und ihre Kronen theilte. Der Ort ihres… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Florentia — Florencia, Florentia, Florenzia lateinischer Ursprung, Bedeutung: die Blühende …   Deutsch namen

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”